monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 1 > ad Romanos, 13 > sectio 27 > sectio 2 > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 1, 27, 17
Unde necesse est ut iam tertia vel quarta generatio fidelium licenter sibi iungi debeat: nam secunda quam praediximus, a se omni modo debet abstinere. Cum noverca autem miscere grave est facinus, quia et in lege scriptum est: Turpitudinem patris tui non revelabis . Neque enim patris turpitudinem filius revelare potest.